[5] inlaudati nescit busiridis a. Busiris rex fuit Aegypti: qui cum susceptos hospites immolaret, ab Hercule interemptus est, cum etiam eum voluisset occidere. huius laudem scripsit Isocrates: unde 'inlaudati' participium est pro nomine, ut sit inlaudabilis, non qui laudatus non sit, sed qui laudari non meruerit, ut est illud in septimo "dives inaccessos ubi Solis filia lucos" pro 'in- accessibiles', non ad quos nullus accessit, sed ad quos nullus acce- dere debeat. et aliter: Busiris, Aegypti rex, omnibus annis Iovi ho- spites immolabat: nam per octo annos sterilitate Aegypto laborante, Pygmalion Cyprius finem futurum non ait, nisi sanguine hospitis lita- tum fuisset. primus autem Thyestes alienigena immolatus originem sacrificio dedit. alii sic: Busiris, Neptuni filius, rex Aegypti: qui cum Iovi hospites immolaret, pari exemplo mactatus est ab Hercule, ipsum quoque ausus aris admovere.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.